- MONS
- MONSa Statio bis diserte in Dacis nominatus: non quia montana Dacia: sed ἑνικῶς et unum Montem duntaxat appellitando Poeta adspicit, ad ridendam et miri stuporis superstitionem Dacorum: quibus Sacerdos in monte quopiam Deus habebatur et mons ipse Sacer.Vide Strab. l. 7. Praeterea Cappadocibus Mons pro Deo fuit. Tyrius Maximus: Ο῎ρος Καππαδοκίας καὶ Θεὸς, καὶ ὅρκος, καὶ αγαλμα. Lloydius. Sed et post Cristianam Religionem receptam, aliquas veteris superstitionis reliquias Maiorumnostrorum animis inhaesisse, francisque, qui cum Alamannis colles et lucos ac arbores Deorum numerô duxerant, etiam Montes collesque placuisse; quos quoniam aliter venerari non poterant, varias ac plerumque magnificis titulis ac cognominibus honoraverint, ait Valelius: additque haud facile dictu esse, quam ingeniosi fuerint in excogitandis vocabulis Maiores, cum Galli, tum Franci, et quan opere in variandis, ut olim dunorum et podiorum, sic postea Montium cognominibus luserint, vide eum Notit. Gall. et hîc infra. Antiquitus vero Montes etiam Heroum fuêre domicilia; arboribus nimirum tecti. Ovidius Met.l. 12. Fab. 4. de Nuptiis Pirithoi.Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus,Nubigenasque feros positis ex ordine mensis,Arboribus tecto discumbere iusser at antrô.Vide Casp. Barthium Animadversion ad Stat. Theb. l. 4. v. 141. Iisdem in sepulchra placuisse, supra diximus, ubi de cadaverum Cura, Defunctis etc. Porro Montibus pedes, pectora, capita, latera, gremia, frontes, dorsum, supercilia; et nihil fere non humani corporis tribuere Poetas, notum. Gratius Cynegetico,—— ruptoque e pectore montisVenit ovans Austris et inulto vertice flamma.Hegesinus apud Pausan. l. 10.Α῎σκρην ἥθ᾿ Ε῾λικῶνος ἔχει πόδα πιδακόεντα.Dionysiu Periegetes,—— κεῖται ὑπὸ ξαςθέης πόδας Ι῎δης etc.Quam in rem Vide Casp. Bartlrium Animadversion. ad Stat. Theb. l. 1. v. 331. et prolixius ad Claudian. ut et infra aliquid voce Montes. Vocis originem quod attinet, nonnulli a monendo eam arcessunt, alii a movendo. Et certe Principum pericula per montium motum portendi, scholiastes sit Statii ad Theb. l. 3. v. 34.—— ubi primum maxima ThetisImpulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto,Ima flagellatis, signum lugubre malorum,Ponderibus trepidavit humus, motusque CithaeronAntiquas dedit ire nives ——Quibus paria apud Poetas alios et HIstoricos. A manendo tamen, μένω, dictum mavult Montem Scaliger, unde μόνος, et mons, Poetices l. 3. c. 90. Vide quoque infra Montes, it. Vulcanus. De Mon. tium catena magna vide ibid. ut et supra voce Alpes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.